- CARINTHIAE vel CARNITHIAE
- CARINTHIAE, vel CARNITHIAEolim Pannoniae provinc. nunc German. Ducatus, haber ab Ortu et Septentrione Stiriam, ab Occasu et Meridie Alpes, et Forum Iulii contingit. Huius pars est Carniola. Multae in hîc regione valles, colleque tritici feraces, multi lacus et amnes, quorum praecipuus est Dravus, qui ipsam in duas partes secat. Olim hunc tractum Iapides inhabitâsse putantur. Regionis imperium tenent Duces Austriaci. Munster. Sabellicus. A' tempore nempe Henrici, Ducis ultimi, qui, postquam Bohemiae per triennium praefuit, a Iohanne Rege, Henrici VII. Imperatoris filio pulsus est, A. C. 1311. Incolas ferunt privilegiô ornatos esse novos Duces inaugurandi, Duce rusticanâ veste in florido prato adstante: Idque factum, quia primi fidem Christianam sint am plexi. Hîc urbes Sanveit, Villach, Volckmarck, Iudenburg, Clagenfurt, etc. Aeneas Sylv. Europ. c. 20. Monstrelet. Cosm. l. 3. Cluver. l. 3. Geogr. Addo, quod eam post alios Otho, Othonis M. Imperatoris ex Ludulfo Sueviae Duce nepos, eôque defunctô, filius illius Cuno, agnati Othonis III. beneficiô tenuit, pensandae fidei industriaeque, quam, vindicandae contra Bavaros Duces Caesaris Imperiique dignitati, iste praestirerat. Erantque tum in Ducatu Marchiones duo, alter tuendo limiti Orientali contra Hungaros; alter contra Sclavos, defendendae orae Meridionalis constituti: Palatini item, Goritiensis atque Crainburgius, iste in Italiae, hic in Bavariae, finibus, omnes pari obsequii nexu Ducis iussa spectanres.>Adempta postea Cunoni, Cunonis nepoti, in contumaciae poenam, ab Henrico IV. provincia, primum in Welphonem Boioarum, inde ad Bertholdum Comitem Zeringium, translata est. Sed rediit ad Cunonis filios, qui insignibus erga Caesarem officiis parentis culpam eluisse visi, amissam istius crimine terram suô meritô recepêre. Eam exin Ottocarus emptionis titulô cum Ulrico, ultimo Duce, contractae, pro sua usurpavit, ut quidam aiunt. Alii Meinhardo Tyrolensi a Rudolfo; nonnulli Alberto Contracto austriae Duci a Ludovico Bavaro Imperatore defuncto Henrico Carinthio, absque mascula sobole, A. C. 1335. concessam, post per coniugem Margaretham Maultaschiam, plenô iure domui isti illatam, dicunt. Quidam etiam Alberti huius filios, a Margaretha ista heredes scriptos, referunt. Tob. Pfannerus, i. de praecipuis German. Principum Gentib. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.